CLIENTES

CLIENTES
CLIENTES
Graecis Δημόται seu Populares, dicti sunt apud Romanos tenuioris sortis homines sub potentiorum protectione constituti. Divisô enim universô populô in Patricios et Plebeios arctissimô eos Romulus vinculô colligavit. Commendavit, inquit Dionysius, Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo datâ, ut quem vellet, Patronum sibi legeret: more a Thessalis ac Atheniensibus mutuatô. Patronorum talium erat, Clientibus respondere de iure, et absentium curam gerere: sustinere porro, circa pecunias et contractus, accusatoris impetum, et quietem eis, quâ maxime opus haberent, parare a privatis publicisque negotiis. Vicissim Clientum erat, Patronos iuvare elocantes filias, si his pecuniae parum esset; ab hoste captos redimere; privatarum litium perditarum aestimationes et mulctas publicas pecuniarias pro eis solvere; publicorum quoque impendiorum, quae Magistratuum honorumque causâ fiunt, esse participes, non secus, quam genere coniunctos. Utrisque commune erat, nefas esse alteris accusare alteros, aut adversum diceretestimonium, ferreque suffragium aut censeri inter inimicos: quod si quis deprehensus esser aliquid horum facere, TENEBATUR LEGE DE Proditoribus, quam sanxit Romulus, convictumque eius criminis licebat cuivis, ut Diis inferis devotum, interficere. Nec tantum in ipsa Urbe plebs tuta erat Patriciorum favore, sed et coloniarum et sociarum ac amicarum civitatum et bellô subactarum, quaeque suos habebat Parronos, quos vellet e Romanis civibus. Quibus initiis firma adeo Romanis concordia coaluit, ut per 630. ann. numquam ad eaedem et sanguinem ventum sit, multis licet ac magnis inter plebem et honoratos exsortis de Republ. controversiis: sed parentes et monentes nututim, et partim concedentes, parrim impetrantes a volentibus per expostulationes civiles componebant negoria: Haec ex Dionysio. Addit Thom. Dempsterus, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 16. paralipom. sequentia: Cum dignam Patronis facundiae mercedem exhibere non possent Clientes, ianuam ipsorum coronâ impositâ honestabant. Martialis, l. 7. Epigr. 27. v. 5.
Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
Excolat et geminas plurima palma fores!
Iidem Kalendis Ianuariis munuscula quaedam tenuia, grati animi indicuium, Patronis offerebant: omneque observantiae genus, fidem inprimis invictam, exhibebant, cuius rei celebre exemplum habes apud Sueton. in Iulio, c. 71. Dicti Longobardicâ dictione Vassalli, quod Patronorum suorum tamquam vasa censeantur. Contra qui rem Clientis prodidissent, Praevaricatores sunt dicti; neque minus sacri habiti sunt, quam hi, cum Patronos fefellêre. Adumbravit hoc flagitium Virg. l. 6. Aeneid. v. 609.
Pulsatusve parens, aut fraus innexa clienti, etc.
Ulterius Clientes cenam popularem Dominis suis in aede sacra instituebant, Plaut. in Trinummo, Act. 2. sc. 4. v. 69.
Apposita ist cena, popularem quam vocant,
Si illi congestae sunt epulae a clientibus.
Privatô quoque nomine statuas Patronis suis sumptibus erigi collocarive curabant. Quo alludens Claudian. de Consulat. Manlti Theodosii, sic canit, v. 24. s.
Hinc te pars Libyae moderantem iura probavit,
Qua nunc tota probat. longi sed prgnus amoris
Exiguae peperêre morae: populumque clienterk
Publica mansuris testantur vocibus aera.
Inde tibi Macetum tellus, et credita Pellae
Moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes.
Apud Thessalos Penestoe, apud Athenienses Thetae dicti; nisi quod mitius clementiusque suos Clientes Romani habuêre. Sed et Persis Armenisque suos fuisse Clientes, ingensque Procerum in Clientelis robur, discas ex Curtio, l. 7. c. 4. et Tacito, l. 13. Annal. c. 37. Alii paulo videntur fuisse, togati Chentes, qui limina potentiorum observabant, ut deducerent ac reducerent, quod officium diutissime Romae duravit, etiam post Imperium Byzantium translatum. Hi primô statim mane Patronis ac magnis amicis praesto erant, illis Ave matutinum portantes, et ad balnearum cenaeque horam togati transigebant; unde etiam postquam Toga in desuetudiem abiit, hi tamen in officiis istiusinodi occupati eius usum servabant. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 125.
Si matutinos facile est tibt rumpere somnos,
Attrita veniet sportula soepe toga.
Et, l. 10. Epigr. 18.
Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
Nec spondet, nec vult credere, sed nec habet.
Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum,
Eheu quam fatuae sunt tibi Roma togae?
Vide Octav. Ferrarium. de re Vestiar. l. 1. c. 33. Apud medii aevi Scriptores Salvamentum dicitur praestatio, a clientibus facta, pro tutela ac protectione sui rerumque suarum, aliter Commendatio. Qua de re sic Salvian. Gubern. Dei, l. 5. Tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus et dediditios se divitum faciunt ---- nec tamen grave hoc esse aut indignum arbitrarer, iino potius gratularer hanc potentum magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent ---- Illud grave ac peracerbum est, quod hâc lege pauperes tvert videntur ut spolient, etc. Vide quoque infra Commendati, Patronus, Suscepti, et supra ubi de Applicationis iure.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Clientes BitTorrent — Anexo:Clientes BitTorrent Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase BitTorrent. Un cliente BitTorrent es un programa o aplicación de computadora que permite a un usuario establecer una conexión tipo P2P para descargar… …   Wikipedia Español

  • Clientes IRC — Anexo:Clientes IRC Saltar a navegación, búsqueda Un cliente IRC es una aplicación informática programada para acceder a redes de comunicación en tiempo real mediante el protocolo IRC. Contenido 1 Clientes destacados (ordenados por plataforma) 1.1 …   Wikipedia Español

  • Clientes Gnutella2 — Anexo:Clientes Gnutella2 Saltar a navegación, búsqueda La siguiente tabla compara información general y técnica de los programas que soportan la red Gnutella2. Contenido 1 RED SOCIAL 2 Notas 3 Véase también …   Wikipedia Español

  • Clientes P2P — Anexo:Clientes P2P Saltar a navegación, búsqueda La siguiente tabla compara la información general y técnica de un número de programas para el intercambio de ficheros, para mayor información, por favor consulta los artículos individuales de cada… …   Wikipedia Español

  • Clientes de correo electrónico — Anexo:Clientes de correo electrónico Saltar a navegación, búsqueda Lista de clientes de correo electrónico: Contenido 1 En el escritorio 2 En web 2.1 Online 3 …   Wikipedia Español

  • CLIENTES —    The Latin term, loosely translated as “retainers,” that provides an alternative translation of the Etruscan term etera …   Historical Dictionary of the Etruscans

  • Gestión del asesoramiento a clientes — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • Anexo:Clientes BitTorrent — Para otros usos de este término, véase BitTorrent. Un cliente BitTorrent es un programa o aplicación de computadora que permite a un usuario establecer una conexión tipo P2P para descargar ficheros que otros usuarios (de la misma red de archivos) …   Wikipedia Español

  • Anexo:Clientes IRC — Un cliente IRC es una aplicación informática programada para acceder a redes de comunicación en tiempo real mediante el protocolo IRC. Contenido 1 Clientes destacados (ordenados por plataforma) 1.1 Amiga 1.2 BeOS 1.3 …   Wikipedia Español

  • Tasa de cancelación de clientes — La tasa de cancelación de clientes (en ingles Churn rate o attrition rate) es un término empresarial que hace referencia a la migración, rotación o cancelación de clientes. También puede referirse al movimiento de mercancías. En su sentido más… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”